Latin
Part 3, Psalm 122
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 3.22.6
Unproofread scanNot analysed yet
Vers. 4. Miserere nobis, Domine, miserere nobis, quia multum repleti sumus contemptione [mss. A., B. ,F. ,despectione]. Venit ad ingressum secundum, ubi misereri sibi contemptus et opprobrii sui consideratione deprecatur. Nam ille famulas qui assidua malorum afflictione vapulabat, oculosque suos in Domini miseratione posuerat, erumpit in necessariam vocem, sibique miserendum gemina petitione deplorat, quia corpus ejus passionibus, anima laborabat opprobriis. Quod merito ad martyres refertur, qui (praestante Deo) vivacitate animi injuriam superant passionum. Huic ergo repetitae misericordiae causa subjungitur, quia multum repleti sumus contemptione. Replentur enim contemptione, quando Dei famuli verberibus lacerantur, quando flammis saevientibus exuruntur, quando gurgitibus necantur altissimis; nisi enim contemnerentur abunde, talia non poterant sustinere. Multum repleti, significat abundantiam passionum, quam tamen se cupide ac libenter pertulisse testantur.