Latin
Part 3, Psalm 123
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 3.23.10
Unproofread scanNot analysed yet
Vers. 9. Adjutorium nostrum in nomine Domini, qui fecit coelum et terram. Reddunt causam quare laqueus ille contritus est, quia nihil illi praevalere potest adversum, cui divina virtus praestat auxilium. Quid dementes quaeritis, contra illius servos insidias tendere, quem audistis coelum et terram jussione momentanea condidisse? Facile illi est insidias vestras [ed. ,nostras] destruere, qui consuevit iniqua omnia cum voluerit dissipare.