# In Psalterium Expositio 3.23.8

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, Part 3, Psalm 123. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/3.23.8
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/3.23.8

Vers. 6. Benedictus Dominus, qui non dedit nos in captionem dentibus eorum. Venerunt pii confessores ad narrationem secundam, in qua Domino gratias agunt, quia minime pro inimicorum voluntatibus corruerunt; sed illi potius contriti sunt, qui eos perdere maluerunt. Et vide quemadmodum inimicorum voluntas saeva describitur, ut more ferarum humanam innocentiam dentibus appetere viderentur. Quod etiam de diabolo dictum est: Inimicus vester diabolus tanquam leo rugiens circuit, quaerens quem devoret (I Petr. V, 8).

---

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1184/tmp1184/tmp1184.tmp1184.opp-lat1.xml.
