# In Psalterium Expositio 3.24.1

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, Part 3, Psalm 124. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/3.24.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/3.24.1

Canticum graduum. Sciens Dominus infirmitatis humanae labilem gressum, iter istud virtutum quibusdam gradibus fabricavit, ut securius ad ardua tenderet desiderium nostrum, cum vestigium poneretur in plano. Sic enim calcamus dorsa graduum, ut inaequalem non patiamur ascensum. Sed quamvis scala ista salutaris competenti remedio videatur esse constructa, nulla tamen firmitate consistimus, nisi illic Domini regimine teneamur [mss. A., B., F., tueamur]. Quae tamen ascensio fit mente, non corpore. Nam in uno magis loco sedentes, et cellulae situ retrusi, efficacius istos gradus ascendimus, quam si per hominum ora volitemus; et ideo clamat propheta nobis esse in Domino confidendum, ne laboremus incassum.

---

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1184/tmp1184/tmp1184.tmp1184.opp-lat1.xml.
