Latin
Part 3, Psalm 124
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 3.24.3
Unproofread scanNot analysed yet
Expositio psalmi. Vers. 1. Qui confidunt in Domino sicut mons Sion: non commovebitur in aeternum, qui habitat in Jerusalem. Generaliter cunctos alloquitur sermo propheticus, quoniam qui hic fuerint in vera religione constantes, et spem suam in Domini defensione posuerint, sicut Sion, Jerosolymae mons, ita firmissima soliditate consistunt. Sed hic nominis est interpretatio perquirenda. Sion enim dicitur speculatio, quae convenit Pastori Domino Jesu Christo. Non enim tantae majestati insensatum aliquid poterat comparari, nisi sub aliqua significatione probabili, quod in Scripturis divinis frequenter invenies; nam et alibi dictum est: Montes exsultaverunt ut arietes, et colles velut agni ovium (Psal. CXIII, i); et his similia. Dicit ergo de homine, qui confidit in Domino, non commovendum esse in aeternum, sicut montem Sion; cum tamen et ipsum in fine mundi credamus inter caetera commutari. Sed ille Sion, id est Dominus Christus non commovebitur, qui hac significatione declaratur. Et considera quia supra posuit, qui confidunt; et postea singulariter dixit, non commovebitur; videlicet ut numerosam Christiani populi ostenderet unitatem. Addidit, qui habitat in Jerusalem. Cum sciamus Jerusalem a diversis gentibus funditus fuisse subversam, ejusque cives frequenter ductos esse captivos, quemadmodum hic habitatores ejus dicit nullatenus commovendos? Sed hic quoque Jerusalem, coelestem patriam debemus advertere, quae significat visionem pacis: de qua nullus potest ullo modo commoveri, qui meruerit in ejus soliditate constitui. Sic enim nobis veritas patet, et ratio absoluta constabit, si nomina hujusmodi ad congruam significantiam transferamus.