# In Psalterium Expositio 3.24.4

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, Part 3, Psalm 124. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/3.24.4
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/3.24.4

Vers. 2. Montes in circuitu ejus: et Dominus in circuitu populi sui, ex hoc nunc et usque in saeculum. Sic forma terrenae Jerusalem praesenti versu describitur, ut illa nobis coelestis patria potius indicetur. Etenim Jerusalem ista, quamvis et ipsa in monte sit, circumjectis montibus, in medio constituta, quae celsis cacuminibus velut quaedam area circuitur. Haec forma dictionis Graece dicitur topothesia, Latine loci positio. Montes enim et in bono et in malo ponuntur, quoniam utrique super communem naturam magna altitudine praeeminere cernuntur. In malo sunt positi: In Domino confido: quomodo dicitis animae meae: Transmigra in montem sicut passer (Psal. X, 2)? In bono: Suscipiant montes pacem populo tuo, et colles justitiam (Psal. LXXI, 3). Sicut et hic montes sanctos viros designant, qui Jerusalem illam coelestem quaquaversus inhabitant. Nam ut beatos viros debuisses advertere, sequitur, et Dominus in circuitu populi sui. Ille enim non circuit, nisi quem sibi fidelem esse cognoscit; circuit enim ad aeternae defensionis auxilium, et totius honoris cumulum conferendum. Adest enim per ineffabilem naturam suam ubique totus, omnia penetrans, cunctaque continens; nec more creaturarum, ut alibi sit aliunde discedit; et cum tamen omnia compleat, bonis praesens, malis absens esse dignoscitur. Quod de tota Trinitate intelligere ac credere sine dubitatione debemus. Nam quod adjecit, ex hoc nunc, istud saeculum significat, de quo dicit Dominus: Ecce ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem saeculi (Matth. XXVIII, 20). Usque in saeculum, illud dicit, ubi jam sanctis potentissima majestate sui luminis apparebit. Sed cur praebeatur ista defensio consequenter exponitur.

---

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1184/tmp1184/tmp1184.tmp1184.opp-lat1.xml.
