# In Psalterium Expositio 3.24.6

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, Part 3, Psalm 124. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/3.24.6
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/3.24.6

Vers. 4. Benefac, Domine, bonis, et rectis corde. Confirmato populo et fidei firmitate solidato, venit ad secundam partem, in qua breviter Dominum deprecatur, quod scit eum esse facturum; ut bonis bona, malis digna restituat. Boni autem sunt homines, cum gratia divina praeventi, coeperint desiderare et implere quae jussa sunt. Legimus enim: Nemo bonus, nisi solus Deus (Marc. X, 18). Sed utrumque verum, utrumque perfectum est. Nam si nostris viribus relinquimur, mali sine dubio comprobamur; si divina misericordia suffragante respicimur, donec obedientes sumus, boni utique reperimur. Sequitur, et rectis corde. Rectis corde sunt qui Dominum sequuntur, non praeire contendunt, ut Petro apostolo dictum est humana sapienti: Redi retro, Satanas (Marc. VIII, 33). Illi enim qui praecedere volunt, errare non desinunt; qui subsequi desiderant, rectis corde sine dubio comprobantur. His igitur optat propheta bonum fieri, qui nesciunt a Domino prava voluntate separari.

---

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1184/tmp1184/tmp1184.tmp1184.opp-lat1.xml.
