# In Psalterium Expositio 3.24.7

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, Part 3, Psalm 124. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/3.24.7
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/3.24.7

Vers. 5. Declinantes autem ad [ed., in] obligationem, adducet Dominus cum operantibus iniquitatem: pax super Israel. Sicut bonis et rectis corde bene fieri postulavit, ita nunc declinantes ad obligationem dicit posse perduci. Pulchre autem definita est opera iniquitatis, obligatio scilicet quae nos vinculis pravitatis innectit; ut esse liberi nequeamus, cura talibus laqueis tantisque constringimur. Et nota quod dicit declinantes, id est jussa Domini non sequentes. Pari enim sententia percunt, qui et declinare jussa principis, et operari malitiam velle contendunt. Adjicitur certa promissio, pax super Israel. Verum ista pace omnia promittuntur eximia, quae universum intellectum superant, quae omnia vota transcendunt; et ut breviter multa claudamus, haec pax ipse Salvator est Dominus. Sed istam pacem omnimodis non habebunt, qui cum unitate litigant, et catholico populo probantur adversi.

---

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1184/tmp1184/tmp1184.tmp1184.opp-lat1.xml.
