Latin
3.25.1 to 3.25.2
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 3.25.1-2
Unproofread scanNot analysed yet
Canticum graduum. Post captivitatem omnium peccatorum, voces beatorum ascendentium ad supernam Jerusalem quam suaviter offeruntur, ut in itinere arduo positi, sancto se carmine consolentur! Iter felicissimum, fructuosus labor, nec aliquando decipiens, si ille ad quem tenditur, in corde semper habeatur. Quapropter animae ponamus aurem, mentem purissimam commodemus. Aliquid enim de illa beatitudine sumimus, si sanctum carmen cordis penetralibus hauriamus. Divisio psalmi. Sanctissimi viri divina miseratione liberati, prima parte psalmi gratias agunt, quod de obnoxietate saevissima peccatorum in tantam gratiam sunt recepti, ut inter gentes probarentur esse laudabiles. Secunda parte deprecantur, ut captivitas eorum commutetur in gaudium: subjungentes mirabilem veramque sententiam: quia Qui seminant in lacrymis, in gaudio metent.