# In Psalterium Expositio 3.27.5

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, Part 3, Psalm 127. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/3.27.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/3.27.5

Vers. 3. Uxor tua sicut vitis abundans in lateribus domus tuae. Vers. 4. Filii tui sicut novella olivarum, in circuitu mensa tuae. Simili modo intellectus ad litteram et hic quoque vitandas est. Nam cum plures sanctissimos viros uxores et filios perspicias non habere, et iterum sceleratos haec omnia possidere, quomodo in istam partem beatitudinis applicabis, quae subtracta plerumque bonis, et iniquis potius attributa cognoscis? Uxor enim dicta est, quasi ut soror. Quapropter uxorem hic beati viri sapientiam debemus accipere, sicut Salomon dicit: Qui voluerit sapientiam ducere sibi sponsam (Sap. VIII, 2); et alibi: Ama illam, et amplexabitur te; et circumda illam, et servabit te (Prov. IV, 6). Ipsa ergo uxor est justorum, quae casto amplexu complectitur maritum. Vitis vero mater est uvarum, quae dulcia vina profundens, corda nostra recreat: sic et ista uxor, id est sapientia, fructus inferens jucundos, suavi nos delectatione laetificat. Domus autem nostra recte dicitur propria cogitatio, quando in eadem defixi, quasi in quibusdam aedibus commoramur. Istius autem domus parietes, duo sunt testamenta, in quibus mens sancta velut quibusdam lateribus firmata solidatur. Sequitur, Filii tui sicut novellas olivarum in circuitu mensas tuae. De uxore sapientia merito dicuntur filii nati esse, non filiae. Per sexum enim virilem plerumque mentis firmitas indicatur: sive quia hic sexus nominatus utrumque complectitur, sicut et alibi dicit: Beatus vir qui timet Dominum (Psal. CXI, 1); non enim solum vir beatus est qui timet Dominum, sed et mulier beata est quae Dominum timet. Ipsi ergo circumdant spiritualem mensam, hoc est altare Domini, quando coelesti pane saginantur. Sed ideo tua dictum est, ut honor pontificis clarius appareret; sic enim de ipsis dicimus: Praesidet Ecclesiae suae: Redi ad Ecclesiam tuam; quod verbum in usu constat esse cunctorum. Illud quoque discutiendum est, quod filios beatorum olivis novellis comparare maluerit; ipsae enim sunt viridiores ac fortiores, et ex omni parte firmissimae, fructum quoque copiosius inferentes: de quo fructu et cibus conditur, et lumen accenditur, et fesso corpori subvenitur. Nec putes incassum olivam atque vitem his comparationibus fuisse sociatam; nam ille qui a latronibus in Evangelio vulneratus fuerat, infuso vino et oleo legitur esse curatus (Luc. X, 34): quoniam haec duo vitae nostrae mystica praesidia subministrant; in vino austeritas justitiae est, in oleo tenitas misericordiae; illud ad Vetus, istud ad Novum potest respicere Testamentum. Nam quod uxori vitem, filiis similavit olivas, parabole figura esse dignoscitur, quoniam res sibi genere dissimiles comparavit.

---

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1184/tmp1184/tmp1184.tmp1184.opp-lat1.xml.
