# In Psalterium Expositio 3.28.5

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, Part 3, Psalm 128. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/3.28.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/3.28.5

Vers. 3. Supra dorsum meum fabricaverunt peccatores; prolongaverunt iniquitatem suam. Consuetudo est nequissima perfidorum, ut quando aliquid universo populo publice nequeunt imponere, occulte nitantur singulis aliqua suadere; ut vel paucos decipiant, qui [mss. A., B., F., quia] Ecclesiam Dei nulla potuerunt perversitate subvertere. Fabricatum vero supra dorsum suum a peccatoribus esse testatur, qui dolos facere a tali parte festinant; ut qui a facie videri possunt, a tergo minime sentiantur. Hinc superventus inimicorum graviter formidatur, cum dorsum nituntur subita incursione turbare. Et ut patientiae suae robur ostendat, ipsum certaminis genus exsequitur; quod nonnunquam et a superioribus plus timetur. Et ut iterum ipsas subreptiones momentaneas non putares, prolongatas dicit insidias, quas assidue hostes fidei armatis sensibus ingerebant.

---

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1184/tmp1184/tmp1184.tmp1184.opp-lat1.xml.
