# In Psalterium Expositio 3.28.6

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, Part 3, Psalm 128. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/3.28.6
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/3.28.6

Vers. 4. Dominus justus concidet cervices peccatorum. Cum sit Dominus patiens, et magnanimis, et sustinens peccatores, de illis delinquentibus mavult intelligi, qui ipsius misericordia ad satisfactionem desiderant redire salutarem. Cervices autem pro superbia positas Scriptura testatur, dicens: Cerno quod populus hic durae cervicis sit (Exod. XXXII, 9). Et beatus Stephanus in passione sua Judaeos arguens, dicit: Dura cervice, et incircumcisis cordibus et auribus, vos semper Spiritui sancto restitistis, sicut et patres vestri (Act. VII, 51). Istis ergo haec vicissitudo redditur, ut cervices quas contra Dominum lethaliter extulerunt, jugo ipsius suavi salutari humilitate subdantur. Quod saepe de persecutoribus factum esse meminimus, ut fierent praedicatores sanctissimae religionis, qui prius idola nefandissimis persuasionibus [ms. G. et ed., persecutionibus] vindicabant.

---

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1184/tmp1184/tmp1184.tmp1184.opp-lat1.xml.
