Latin
Part 3, Psalm 129
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 3.29.2
Unproofread scanNot analysed yet
Divisio psalmi. Videns propheta plus mente quam corpore, ne magnis delictorum fluctibus obrueretur, exordio facto clamat ad Dominum, ut de profundo peccatorum liberetur, benevolentiam boni Judicis quaerens de calamitatibus indicatis: quoniam nullus potest esse salvus, nisi qui divina clementia fuerit absolutus. Sequitur compendiosa conclusio, narrationem et caetera praetermittens: quoniam si opportune adhibeantur, exornant; si incongrue intromittantur, horrescunt. Secutus est ergo bonus magister utile devotumque compendium; cito ad gratulationis gaudia venit, ut agnoscerent poenitentes quanta gratia suscipiuntur, quibus tam velox medicina praestatur.