# In Psalterium Expositio 3.29.3

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, Part 3, Psalm 129. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/3.29.3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/3.29.3

Expositio psalmi. Vers. 1. De profundis clamavi ad te, Domine, Domine, exaudi orationem [mss. A., B., et ed., vocem] meam. Profundum est quasi porro fundum. cujus ima omnino demersa sunt. Hinc ad Dominum propheta clamavit, ut facilius potuisset audiri. De isto profundo gloriosas fudit lacrymas Petrus; de isto Publicanus pectora culpanda tundebat, qui sic in altum venerat peccatorum, ut nec oculos levaret ad coelum: de isto denique loco Jonas tacitus vociferabatur ad Dominam, qui in ventre ceti positus, infernum vivus intraverat. Cetus enim prophetae oratorium fuit, naufrago portus, inter undas domus, felix in desperatione subsidium. Non enim glutitus est in escam, sed in requiem possidendam; et miro novitatis exemplo venter ille ferinus reddidit pabulum illaesum, non solita injuria decoctionis absumptum; sicut in libro suo ipse testatur, dicens: Et praecepit Dominus pisci magno ut deglutiret Jonam: et erat Jonas in venire piscis tribus diebus et tribus noctibus, etc. (Jonae II,1): ubi orationes quoque suas prophetica veritate narravit. O poenitentia nimis et absolute gloriosa, humiliatio quae nescii cadere, luctus qui corda laetificat, lacrymae quae animam rigant. Profundus denique iste nescit inferos, qui transmittit ad coelos. Quapropter virtutem sanctae orationis intende: quia tanto se credit celerius audiendum, quantum de imis penetralibus clamabat ad Dominum. Denique sic sequitur, Domine, exaudi orationem meam. Ipsi sunt enim Altissimo viciniores, qui sanctae humilitatis se visceribus abdiderunt. Sic cum de profundo oraret, ad Altissimi Redemptoris celeriter dona pervenit.

---

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1184/tmp1184/tmp1184.tmp1184.opp-lat1.xml.
