# In Psalterium Expositio 3.3.1

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, Part 3, Expositio In Psalmum Ciii. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/3.3.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/3.3.1

Psalmus ipsi David. Frequenter diximus psalmum illos actus significare mortalium qui ad rerum divinarum intellectum pro sua probitate respiciunt. Ad eujus similitudinem et organum ipsum aptatum [ms.F., aptum] est, quod specialiter psalmus vocatur, sursum habens tympanum, ubi melos dulcissimum canoro sonitu temperetur. David autem tantum persona loquentia adhibetur. Caeterum omnia constat de Domino Salvatore narranda, qui in principio fecit coelum et terram. Est enim psalmus iste tanta dispositione perfectus, ut aliqua hic dicta intelligas, quae in libro Geneseos tacita fuisse cognoscas. Quapropter quae sunt apta expone mus ad litteram; quae vero fidei nostrae possunt indicare notitiam, spirituali intellectu (sicut a majoribus accepimus) explanabimus. Unde solliciti esse debemus, paratique ad audiendum: quia ipse quoque vir eloquentissimus Pater Augustinus hunc psalmum et sedule dicit perquirendum, et de eodem laboriosissime disputandum.

---

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1184/tmp1184/tmp1184.tmp1184.opp-lat1.xml.
