# In Psalterium Expositio 3.3.14

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, Part 3, Expositio In Psalmum Ciii. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/3.3.14
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/3.3.14

Vers. 12. Super ea volueres casis habitabunt, de medio petrarum dabunt vocem suam. Super illa scilicet quae superius dixit: Qui emittit fontes in convallibus, coeli volucres habitabunt. Haec siquidem et convalles et aquas irriguis [mss. A., B., F., aquis irrigata] amare noscuntur. Sed non vacat quod addidit, coeli, nam si tantum aves voluisset adverti, volucres sufficeret dici: sed potius animas sanctas pontificum coelesti se conversatione tractantes mavult intelligi, qui supra populos Domini praedicationibus sanctis inhabitant. Addidit, de medio petrarum dabunt vocem suam. Istae volucres quae dictae sunt coelestes, non de terra, non de arboribus, sed de medio petrarum dabunt vocem suam, quando apostolorum et prophetarum exemplis aliqua praedicare noscuntur. Omnes enim fideles petrae merito dicuntur, quia ipse quoque petra dicitur Christus; sic enim ipse Dominus Petro apostolo dixit: Tu es Petrus, et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam (Matth. XVI, 18). Quapropter omnes de petrarum firmitate praedicant, qui apostolorum ae prophetarum traditionibus sua dicta confirmant.

---

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1184/tmp1184/tmp1184.tmp1184.opp-lat1.xml.
