Latin
Part 3, Expositio In Psalmum Ciii
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 3.3.18
Unproofread scanNot analysed yet
Vers. 16. Saturabuntur ligna silvarum, et cedri Libani quas plantasti. Ligna silvarum plebem significant ingentium populorum, qui Ecclesiae catholicae de dumosis atque incultis nationibus advenerunt. Haec indicant homines utique mediocres. Cedri autem Libani declarant nobiles ac potentes, qui in humano genere tanquam cedri eminere noscuntur. Sed ut ipsos quoque sequestraret ab haereticis et paganis, qui in hoc saeculo maxima potestate subvecti sunt, addidit, quas plantasti: id est, quae tua praedestinatione sunt in religionis amoenissimo paradiso constitutae, sicut dicit in Evangelio: Omnis plantatio quam non plantavit Pater meus coelestis, eradicabitur (Matth XV, 13). Sed nec interpretatio nominis ipsius praetereunda est, quando nobis aliquam significantiam prodere declaratur. Libanus interpretatur candidatio. Saeculi autem hujus potestas quaedam videtur esse festivitas, ubi divites homines ac potentes excelsi atque proceri, quasi in Libano monte nascuntur, qui tamen ad veram religionem Domini munere pervenerunt.