# In Psalterium Expositio 3.3.21

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, Part 3, Expositio In Psalmum Ciii. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/3.3.21
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/3.3.21

Vers. 19. Fecit lunam in tempora [ms. G. et ed., tempore]; sol cognovit occasum suum. De terrenis ad coelestia transitum facit; sed et ipsa quoque sub quibusdam abusionibus indicantur. Luna (sicut saepe jam diximus) significat Ecclesiam, quae in temporibus facta est, quando eam minui contingit et crescere; quae tamen sic minuitur, ut semper redeunte integritate reparetur. Solem vero in hoc loco merito accipimus Dominum Salvatorem, de quo impii in fine mundi dicturi sunt: Erravimus a via veritatis, et justitiae lumen non luxit nobis, et sol non ortus est nobis (Sap. V, 6). Quod utique de isto sole communi non poterat dici, quando scriptum est: Qui solem suum oriri facit super bonos et malos (Matth. V, 45). Iste ergo cognovit occasum suum, id est, gloriam suae passionis agnovit, cum suis discipulis diceret: Venit hora, et Filius hominis tradetur in manus peccatorum (Marc. XIV, 41). Merito ergo post illa genera Christianorum, quae superius per diversas significantias videntur expressa, ad crementum rerum de Ecclesia et de ipso Domino constat esse subjunctum.

---

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1184/tmp1184/tmp1184.tmp1184.opp-lat1.xml.
