Latin
Part 3, Expositio In Psalmum Ciii
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 3.3.23
Unproofread scanNot analysed yet
Vers. 22. Ortus est sol, et congregati sunt; et in cubilibus suis se collocabunt. Cum in passione Domini factae fuissent tenebrae, daemones ad escam sibi quaerendam, permittente Domino, proruperunt: quia invenire poterant corda titubantium. Tunc autem quando ortus est sol, id est Resurrectio sancta declarata est, in majestatem ejus minime sustinentes, in suis se trepidi cubilibus abdiderunt, id est in pertinacium pectoribus collocarunt; ut quia cunctis suadere non poterant, saltem quos deceperant, possiderent Sol enim dictus est, quod solus ita lucet, ut ex eo dies fiat.