# In Psalterium Expositio 3.3.27

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, Part 3, Expositio In Psalmum Ciii. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/3.3.27
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/3.3.27

Vers. 26. Illic navet pertransibunt; draco iste quem formasti ad illudendum ei. Illic, in mundo scilicet, quem superius mare dixit. Naves autem merito significantur Ecclesiae, quas periculosos fluctus mundi per lignum gloriosae crucis evadunt, portantes populos, qui signo fidei crediderunt. In his navibus habitat Christus, qui si a credentibus excitetur, dicit immanissimae tempestati, ut quiescat, et quiescit. Sequitur, draco iste quem formasti ad illudendum ei. Hic aperte diabolum significat, qui vere draco dicitur propter venenum quod Evae primae mulieri pestiferis suasionibus inspiravit. Iste creatus bonus est, sicut in Genesi legitur, Fecit Deus omnia valde bona (Gen. I, 31); sed postquam sua voluntate peccavit, a Deo ita formatus est, ut ei illuderetur ab angelis, quando propter exsecrabilem perversitatem nativa dignitate privatus est. Sic enim dicit Dominus in libro Job: Non est quidquam simile ei facium super terram (Job XLI, 24). Ad illudendum ei, ab angelis meis. Illuditur enim ei ab angelis Dei, sive per justissimas increpationes, ut qui creatus est ad obsequium Domini, foedis videatur perversitatibus implicari. Sive magis illuditur, quando ei animae confitentium imperio superno de perniciosa potestate tolluntur. Illuditur etiam et a fidelibus viris, dum incentiva vitiorum ejus detestabili horrore refugiunt. Audis draconem, sed non omnino timeas atrocem; sic enim formatus est, ut et beneficio Domini et ab ipsis quoque hominibus possit illudi. Invoca qui illum calcat, et incipis non timere qui devorat; scriptum est enim: Super aspidem ei basiliscum ambulabis, et conculcabis leonem et draconem (Psal. XC, 13).

---

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1184/tmp1184/tmp1184.tmp1184.opp-lat1.xml.
