# In Psalterium Expositio 3.3.32

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, Part 3, Expositio In Psalmum Ciii. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/3.3.32
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/3.3.32

Vers. 31. Sit gloria Domini in saeculum saeculi; laetabitur Dominus in operibus suis. Adhuc Ipsum docet magister bonus, ne erremus elati: optans esse quod nunquam potest aliquando deficere. Dicitur enim: Sit gloria Domini, non cujuslibet alterius. In saeculum saeculi, id est in aeternum, quia laudis ejus nullus est finis, quando et in hoc saeculo apud fideles Domini perpetua laus habetur, et post istud saeculum a beatis aeterna persolvetur. Laetabitur enim quod dictum est, promissio futuri temporis est, non praesentis. Et inspice quod ubicunque commemorat operibus, suis dixit, non tuis: ne toties admoniti insanum Pelagii sequeremur errorem, cujus nefandum venenum hinc evidenter agnoscimus, contra quod toties antidotum coeleste porrigitur, ne futura pericula grassarentur.

---

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1184/tmp1184/tmp1184.tmp1184.opp-lat1.xml.
