# In Psalterium Expositio 3.3.4

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, Part 3, Expositio In Psalmum Ciii. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/3.3.4
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/3.3.4

Vers. 2. Amictus lumine sicut vestimento [ms. G· et ed., lumen sicut vestimentum], extendens coelum sicut pellem. Versus isti viginli duo usque ad divisionem futuram per figuram parabole pulcherrimis allusionibus explicantur; quae fit quando res sibi genere dissimiles comparantur. Lumen enim Ecclesiam significat, de qua: Quae est ista quae ascendit dealbata (Cant. III, 6)? Dealbata enim intelligitur illuminata, quoe recte velut vestis advertitur Domini Salvatoris, non habens maculam neque rugam. Ipsa est enim candida dealbata, de cujus membris dicit Apostolus: Fuistis enim aliquando tenebroe nunc autem lux in Domino (Ephes. V, 8). Hanc etiam tunica illa significavit, quae non potuit dividi tempore passionis. Haec est de qua dicitur, Amictus lumine sicut vestimento. Sequitur, extendens coelum sicut pellem. Bene dicitur Dominum coelos extendere, ubi meretrices et publicanos eum constat admittere. Nam cum sint per justitiam coeli justorum, facti sunt et gratiae largitate peccantium· Nec frustra comparata est coelo pellis; quia sicut omnia membra nostra pellis tegit, ita et creaturas coelorum ambitus circumactus includit. Senserunt aliqui coelum et de justo dictum, quem sic per gratiam probatur extendere, quemadmodum potest tensa pellis excrescere.

---

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1184/tmp1184/tmp1184.tmp1184.opp-lat1.xml.
