Latin
Part 3, Expositio In Psalmum Ciii
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 3.3.7
Unproofread scanNot analysed yet
Vers. 5. Qui fundavit terram super stabilitatem ejus [mss. A., B. ,suam], non inclinabitur in saeculum saeculi. Versus iste ad litteram non videtur posse constare; nam cum terram istam mutandam esse legerimus, quomodo fieri potest ut non inclinetur in saeculum saeculi? Sed hic magis firmatam terram, solidatam advertamus Ecclesiam; quae terra ideo dicitur, quia ex terrenis hominibus collecta esse monstratur, sicut in alio loco ait: Domini est terra et plenitudo ejus (Psal. XXIII, 1). Hujus stabilitas recte dicitur Christus, qui est immobile fundamentum et inviolabilis petra; de quo dicit Apostolus: Fundamentum enim aliud nemo potest ponere, praeter id quod positum est, quod est Christus Jesus (I Cor. III, 11). Supra quem si jugiter manserimus, nullatenus inclinamur. Superjecta enim nesciunt titubare, dum sint fixa quae continent. Sic veritas hujus sententiae absoluta nobis ratione constabit. Spiritus enim sanctus ideo interdum difficillima dicit ad litteram, ut majori ambitu spiritualem intellectum quaerere debeamus. Hoc ergo quod dictum est, non inclinabitur in saeculum saeculi, per omnia commata trium versuum superiorum constat esse reddendum. Quae figura dicitur hyperbaton, quoniam ordo verborum longius explicatur.