# In Psalterium Expositio 3.3.8

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, Part 3, Expositio In Psalmum Ciii. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/3.3.8
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/3.3.8

Vers. 6. Abyssus sicut pallium amictus ejus, super montes stabunt aquae. Nec iste versus ad historiam potest referri, quamvis de superducto diluvio dicere videatur. Praeteritum enim tempus diluvii fuit, et nunc propheta de futuro praedicat esse faciendum. Unde necesse est ut hoc magis spiritualiter inquiramus, quando sibi ad litteram tempora convenire non possunt. Abyssus enim dicitur aquarum copiosissima multitudo; quae et in bono et malo plerumque ponitur. Haec merito hic superstitiosis atque persecutoribus comparatur, quia sicut pallium subjecta cooperit, ita illi mundum foedissima superstitione texerunt; ut non solum mediocres homines, sed in perniciem suam ipsos quoque sanctos viros atque eminentissimos tormentis corporum obruere viderentur. Sed hic abyssus in malo posita est, dum legatur et in bono, ut est illud: Judicia Domini velut abyssus multa (Psal. XXXV, 7). Quod genus locutionis inter propria divinae Scripturae constat esse deputandum. Denique sic sequitur, Super montes stabunt aguae. Steterunt quippe super eos, qui montes fidei firmitate vocati sunt, quando eos diversis poenis ct mortibus affecerunt. Aquas enim et abyssos, impios hic debemus accipere, qui sic ad obruendam properant sanctitatem, quemadmodum potest cumulus undarum subjecta contegere. Sed ut hoc magis de superbis atque sceleratis potuisses advertere, sequens versus ostendit. Volunt etiam aliqui hoc ad litteram vindicare, ut abyssum dicant terrae marginem circumire; nam sicut exteriora corporis nostri pallio cooperiuntur, ita et orbis terrarum Oceani ambitu fertur includi.

---

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1184/tmp1184/tmp1184.tmp1184.opp-lat1.xml.
