# In Psalterium Expositio 3.30.3

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, Part 3, Psalm 130. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/3.30.3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/3.30.3

Expositio psalmi. Vers. 1. Domine, non est exaltatum cor meum; neque elati sunt oculi mei. Vers. 2. Neque ambulavi in magnis, neque in mirabilibus super me. Taliter hic hypotheticus syllogismus enascitur. Si non est exaltatum cor meum, neque elati sunt oculi mei, a superbia scilicet reddor alienus; attamen non est exaltatum cor meum, neque elati sunt oculi mei: a superbia igitur reddor alienus. Nunc reliqua perscrutemur. Psalmus hic humilitatem quidem praedicat, temperantiam docet, patientiam monet. Sed cum propheta negat vitiosa, confitetur omnino laudanda. Quae figura dicitur anastrophe, quando respuendo contrariam partem, illa vult intelligi quae monita divina jusserunt. Dicit enim non esse exaltatum cor suum, quod factum est a Pharaone, quando praesumens in numerositate gentis suae, Hebraeos devotissimos per Moysen toties prohibitus, crudeliter affligebat. Sequitur, neque elati sunt oculi mei. Elati sunt oculi divitis illius qui in Evangelio legitur (Luc. XII, 18) horrea sua parva cogitasse destruere, et ad copiam congregandam ingentia fabricare voluisse. Addidit, neque ambulavi in magnis. Ambulavit in magnis Pilatus, qui dixit Domino Salvatori: Nescis quia potestatem habeo dimittendi te, et potestatem habeo crucifigendi te (Joan. XIX, 10). Ad postremum subjunxit ad cumulum, neque in mirabilibus super me. Ambulavit Simon Magus in mirabilibus super se, quando Spiritum sanctum ab apostolis Christi pecunia credidit esse redimendum, ut pretio mercaretur quod ejus merita non habebant. Sic dum talia negat, illa dantur intelligi quae Domino juvante faciebat. Denique ita sentiendum sequens versus ostendit.

---

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1184/tmp1184/tmp1184.tmp1184.opp-lat1.xml.
