Latin
3.30.4.1 to 3.30.4.27
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 3.30.4.1-27
Unproofread scanNot analysed yet
Vers. 3. Si non humiliter sentiebam; sed exaltavi animam meam. Vers. 4. Sicut ablactatus super matrem suam, ita retribues in animam meam. Nimis competenter edictum est, Si non humiliter sentiebam, quia summum sapientiae genus est non per elationem sibi aliquid persuadere, sed devoto animo sentire quod expedit. Monet ergo Scripturas divinas simplici ac puro corde se fuisse meditatum, non ut Ariani, Manichaei, Donatistae fecerunt, et caeteri qui a vera religione divisi sunt. Illi enim si humiliter sentire voluissent, suam non eligerent defendere pravitatem; sed ad doctores verissimos et sanctissimos venientes, fidei rectae intelligentiam percipere meruissent. Iste ergo se dicit humiliter sensisse, quemadmodum monet Apostolus: Noti altum sapere, sed time (Rom. XI, 20); et alibi in psalmo: Non habitabit in medio domus meae faciens superbiam (Psal. C, 7); iterumque contra hoc vitium orans, Domini deposcit auxilium, dicens: Non veniat mihi pes superbiae (Psal. XXXV, 12). Sequitur, sed exaltavi animam meam. Hic negat exaltatam animam suam, id est in superbiae culmen evectam, ubi ascendere ruinosum est, promovere periculum. Nam sancti viri exaltant animas suas, quando eas contendunt ad divinas praedicationes erigere. Quemadmodum enim aut de sancta Trinitate possumus aliquid intelligere, aut salubriter de beata incarnatione sentire, nisi cum magna humilitate animam nostram levemus ad Dominum? Nam licere animam ad superna se tendere, testis est alius psalmus ubi dictum est: Ad te levavi animam meam (Psal. XXIV, 1). In illis enim rebus animam levari fas est, unde vivat, unde floreat, unde coelesti pane pascatur. In istis autem exquisitionibus pravis et infelici doctrina turgentibus exaltari non decet animam, ubi mortem reperit, infernum subit, et aeterna infelicitate damnatur. Adjecit decoram nimis et subtilissimam comparationem, ut ita se Dominum desiderasse dicat, Sicut ablactatus super matrem suam. Consuetudo est enim parvuli, quoties ad alios cibos aetate crescente praeparatur, lac illi quo solebat vesci a pia matre denegari, quatenus ad solidiores cibos transeat: ne ejus substantia in teneritudine quadam relicta mollescat.