Latin
3.30.4.46 to 3.30.4.49
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 3.30.4.46-49
Unproofread scanNot analysed yet
neque suos elatos oculos dicit, quia maxime parvuli hoc faciunt, qui parentes suos contemnere furiosa voluntate praesumunt. Nam et ipsa comparatio posita in malo potest accipi: quoniam ablactatus infans super matrem exaltat animam suam, quando mamillas ejus manibus lacerare praesumit, et vagitibus atque fletibus agit, ut ejus indignatio possit agnosci. Deinde sequitur poenalis illa conditio, ut si fecit ea quae superius dixit, a Domino projiciatur, quemadmodum ablactatus infans maternis uberibus probatur excludi. Nam ut hunc psalmum ad virtutem patientiae atque humilitatis (ut dictum est) intelligamus esse prolatum, subjecit, Speret Israel in Domino, ex hoc nunc et usque in saeculum: ne praeceps desperatio nostra ablactatis infantibus merito comparata videatur.