# In Psalterium Expositio 3.30.5

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, Part 3, Psalm 130. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/3.30.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/3.30.5

Vers. 5. Speret Israel in Domino, ex hoc nunc et usque in saeculum. Postquam humilitatem et mansuetudinem sequendam competenter edocuit, tanquam bonus magister secunda parte conversus, unumquemque fidelium monet ut confidentiam suam ponat semper in Domino, et in ea cunctis saeculis perseveret. In hoc enim mundo licet sperare, illic autem desiderata praemia contueri. Nam saeculum interdum mundum istum significat, interdum regnum illud Domini quod credimus esse venturum. Dicit enim, ex hoc nunc et usque in saeculum, id est a praesenti tempore usque ad aeternitatem futuram; cum unum saeculum erit, et vicissitudo temporum in unitatem perpetuam feliciter immutatur. Sic textum psalmi compendioso fine conclusit, ut sanctae humilitati conveniret et ipsa brevitas dictionis.

---

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1184/tmp1184/tmp1184.tmp1184.opp-lat1.xml.
