# In Psalterium Expositio 3.31.10

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, Part 3, Psalm 131. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/3.31.10
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/3.31.10

Vers. 8. Exsurge, Domine, in requiem tuam, tu et arca sanctificationis tuae. Postquam Domini Christi promissiones quae superius dictae sunt, propheta perfectas esse cognovit: ne quidquam debitum esse constaret, exclamat ad Dominum: Exsurge in requiem tuam; ut eventum rerum perfectae veritatis ordine declararet, id est, ab inferis resurgeret in deitatis suae beatitudinem sempiternam. Et vide quod addidit, tuam, quam tibi tua majestas attribuit, quae regnat cum Patre potestate aequali et gloria sempiterna. Et ne putares caput membra sua posse derelinquere, adjecit, tu et arca sanctificationis tuae, hoc est Ecclesia, quam membra tua faciens, sanctificare dignatus es. Non enim dixit, arcam Noe, non arcam testamenti, quae tamen utraque typum portare videbatur Ecclesiae; sed ipsam specialiter designavit, cum addidit, sanctificationis tuae. Denique vide quid sequitur.

---

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1184/tmp1184/tmp1184.tmp1184.opp-lat1.xml.
