Latin
Part 3, Psalm 131
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 3.31.11
Unproofread scanNot analysed yet
Vers. 9. Sacerdotes tui induantur justitia [mss. A., B. ,justitiam], et sancti tui exsultent. Adhuc de illis membris loquitur quae a Domino recipi deprecatur in requiem sempiternam. Sed videamus quid significet, Sacerdotes tui induantur justitia, id est, tanquam armis coelestibus vestiantur; sicut Apostolus dicit: Induti loricam justitioe et charitatis, ut possitis ignita ja· cula inimici exstinguere (Ephes. VI, 14,15, 16); scilicet ut intrepide haereticorum jaculis valeant obviare. Sive justitia ipsum significat Dominum Christum, sicut Apostolus dicit: Qui factus est sapientia nobis a Deo et justitia (I Cor. I, 30). Ipsum ergo decet sacerdotes induere, et semper corde gestare, qui tamen sic induitur, ut intus esse dignetur, sicut baptizatis idem dicit Apostolus: Omnes qui in Christo baptizati estis, Christum induistis (Gal. III, 27). Sequitur, et sancti tui exsultent. Consequens erat ut sancti exsultarent, cum ipsum Christum Dominum induissent. Nam si mundanum gaudium est vestem sumere pretiosam. quid de illa majestate potest oboriri laetitiae, quae et honorabilem facit, et circumdat modis omnibus ad salutem?