# In Psalterium Expositio 3.31.16

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, Part 3, Psalm 131. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/3.31.16
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/3.31.16

Vers. 15. Viduam ejus benedicens benedicam, pauperes ejus saturabo panibus. Vidua Christi dicitur Ecclesia: quia omni auxilio destituta mundano, solam spem suam ponit in Domino, patiturque quod vidua improbitates malorum, direptiones crudelissimas impiorum; et tanquam maritali auxilio destituta semper moeret, semper atteritur, sed mentis castissimas fruitur indemutata constantia. Ad cujus similitudinem viduam laudat Apostolus, dicens: Quae autem vidua est, et desolata, speret in Dominum (I Tim. V, 5). Haec quamvis et conjugatas et virgines continere videatur, vidua tamen dicitur, quia praesidio destituta saeculari, spem suam in coelesti Sponso reposuit, qui eam fecit de fusca pulchram, de erronea rectam, de crudeli piam, de caduca firmissimam. Sive (ut quibusdam placet) vidua dicitur Synagoga, quae nunc Ecclesia est: quoniam desinente lege, sub qua velut quodam marito tenebatur obnoxia, veniente gratia Christo est sine dubio copulata; et quasi a priori conditione liberata, nuptias coelestes salva castitate promeruit. Quam comparationem et Apostolus fecit, dicens: An ignoratis, fratres (scientibus enim Legem loquor), quoniam lex dominabitur homini in quantum temporis vivit? Quae enim sub marito est mulier, vivo marito vincla est lege mariti [ed., juncta est legi]: si autem mortuus fuerit maritus, evacuata est a lege ma· riti. Ergo vivente marito adultera vocabitur, si jungitur cum alio viro, etc. (Rom. VII, 1, 2). Intendamus etiam quod dicit, benedicens benedicam. Qui semel benedicit, in ea tantum se testatur benedictione desinere; benedicens autem benedicit, qui jugi benedictione sanctificat, modo in istam partem, modo in aliam gratiam suae donationis indulgens. Quod argumentum dicitur A conjugatis, quoniam nominum ipsorum copulatio noscitur esse conjuncta; quod etiam in subsequenti versu facium esse monstratur. Sequitur, pauperes ejus saturabo panibus. Revera pauperes Christi coelesti pane saginantur, quoniam in mundanis copiis semper esuriunt; sicut in superiori psalmo dictum est: Divites eguerunt et esurierunt; inquirentes autem Dominum non deficient omni bono (Psal. XXXIII, 11). Ipsi sunt ergo pauperes Christi, qui terrenis rebus quidem indigent, sed coelesti copia perfruuntur.

---

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1184/tmp1184/tmp1184.tmp1184.opp-lat1.xml.
