Latin
Part 3, Psalm 131
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 3.31.17
Unproofread scanNot analysed yet
Vers. 16. Sacerdotes ejus induam salutari [ed. ,salutare], et sancti ejus exsultatione exsultabunt. Saeerdotes induuntur salutari, quando Dominum Salvatorem summa fidei integritate recipiunt, et ipsius honorabili misericordia vestiuntur; sicut de baptizatis Apostolus dicit: Omnes qui in Christo baptizati estis, Christum induistis (Gal. III, 27). Unde licet proxime dixerimus, non piget tamen repetere quod nobis potest divina mysteria declarare. Tales enim oportet esse doctores, ut primo ipsi irreprehensibiles sint, et sic reliquorum instruant corda fidelium, sicut Dominus in Evangelio dicit: Qui autem docuerit, et fecerit sic, magnus vocabitur in regno coelorum (Matth. V, 19). Nam quod dicit, exsultatione exsultabunt, perpetuam laetitiam vult significare sanctorum, quando eos non solum exsultare, sed laetitia dicit gaudere perpetua. Potest enim quilibet in magna animi jucunditate prosilire, et iterum aliquando desinere; exsultatione autem illi exsultant, qui nunquam a collatis praemiis amoventur.