# In Psalterium Expositio 3.31.18

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, Part 3, Psalm 131. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/3.31.18
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/3.31.18

Vers. 17. Illuc producam cornu David: paravi lucernam Christo meo. Illuc cum dicitur, illa beatitudinis requies significatur de qua superius Pater dixit: Haec requies mea in saeculum saeculi. Ipsa enim requies Patris quae Filii, ipsa Filii quae Spiritus sancti: quoniam sancta Trinitas, quae est unus Deus, nec beatitudine separatur, nec potestate, nec natura dividitur. Sequitur, producam cornu David. Et hic David intelligendus est (sicut supra diximus) Dominus Salvator, cujus cornu, id est fortitudo potestatis in illa judicatione monstranda est, ubi ab ipso sanctis aeterna praemia conceduntur. Neque enim hoc de se poterat David dicere, qui et ipse inter reliquos beatos non daturus est munus, sed a Domino accepturus est praemium. Et ut Dominum Christum debuisses advertere, sequitur, paravi lucernam Christo meo, id est lumen praedicationis Baptistae Joannis, qui fuit revera lucerna Christi, mundanis tenebris coeleste lumen ostendens; de quo ait ipse Dominus: Ille erat lucerna ardens et lucens (Joan. V, 35). Lucerna sine dubio lucens, quae non carnalibus oculis, sed spiritualibus appareret, et in toto mundo emitteret de Domini sui oleo saginata copiosissimam claritatem.

---

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1184/tmp1184/tmp1184.tmp1184.opp-lat1.xml.
