# In Psalterium Expositio 3.31.2

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, Part 3, Psalm 131. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/3.31.2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/3.31.2

Divisio psalmi. Cum frequenter propheta in psalmis de incarnatione Domini fuerit loculus, in hoc maxime gradu tantum mysterium evidenter edicit; ut merito valuisset ad gloriam perfectionis ascendere, qui humani generis salutem non desinit indicare. Prima igitur narratione Domini Christi verba refert, quibus Patri suo cognoscitur promisisse requiem se nullatenus sumere, nisi verae religionis affectum humanis pectoribus infudisset. Secunda narratione dicit esse cognitum, quod veraciter fuerat a Domino Salvatore pollicitum, preces suas adjiciens, ut cito adventum salutarem praebeat, qui adhuc venturi temporis dilatione pendebat. Tertia parte promissionem quae illi a Patre facta fuerat, perhibet esse complendam, ut fructus uteri virginalis thronum sedeat dominationis aeternum, quatenus Ecclesiam ejus benedicat, pauperes pascat, sacerdotes glorificet, et potestatem ejus perducat, inimicos induat confusione, super eum floreat sanctificatio aeterna justitiae. Quapropter hunc psalmum intentis animis audiamus, est enim et sensibus profundus, et verborum ipsorum significatione copiosus.

---

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1184/tmp1184/tmp1184.tmp1184.opp-lat1.xml.
