Latin
Part 3, Psalm 133
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 3.33.1
Unproofread scanNot analysed yet
Canticum graduum. Respiciamus oculo cordis intento, quemadmodum vestigia summa virtutum transmissis gradibus propheta conscenderit. Illi enim beatae fraternitati, quam in unum dixerat congregandam, nunc quod superest salubriter persuadet, ut felix adunatio in laudes Domini flagrantissime charitatis studio concitetur, quatenus fideles viros perfecta operatio consequatur; et hic imitentur suavitatem, quae in illa patria in sanctis creditur mentibus esse mansura. Dignum est enim ut benedictio illi persolvatur, ad quem summo studio constat ascensum. Nunc de ipsius mandati virtute tractandum est, ut intellecta sententia utilitatem nobis possit aperire discussa. Praeceptum est enim, Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et ex tota virtute tua, et proximum tuum sicut teipsum. In his enim duobus praeceptis tota lex pendet, et prophetae (Matth. XXII, 37, 39, 40). Admiranda complexio in uno capite dicere, quod in Scripturis sanctis poscis omnibus invenire! Nam qui Deum ex toto corde, ex tota anima, ex tota virtute diligit, locum vitiis non relinquit. Ubi enim intret scelus, cum Deo totus occupatus est animus? Diabolus enim vacantia desiderat, nudata perquirit; sed ubi Deum praesentem reperit, sub magna confusione discedit. Ita si Deum toto corde diligimus, ejusque nos potestati affectuosa devotione contradimus, nec locum culpis dare possumus, et in viis semper rectissimis ambulamus. Vascula ipsa cum aliquo liquore plena sunt, supervenientium augmenta non capiunt: ita nos si divina charitas totos repleat, non erit quo crimen introeat. Sequitur, et proximum tuum sicut teipsum. Proximum diligimus sicut nosipsos, cum nulli malum facimus, sed omnes simili ut nosmetipsos affectione tractamus. Nullius enim acquiescit ingenium, aut pericula sibi calamitatis optare, aut dolosis insidiis velle concludi; sed ita sibi omnes prospici cupiunt, ut nullis adversitatibus appetantur. Haec si in alios compari voluntate servemus, si quae nobis impendi volumus, fratribus similia faciamus, omne delictum, omne flagitium, omne cessat sine dubitatione peccatum; talesque praesens regula reddit, quales nos coelestis magister esse praecepit. Istud mandatum et bonos angelos fortasse amplectitur, qui dum nobis qualia ipsi possident provenire cupiunt, consortes nos aeternae illius societatis acquirunt. Memento praeterea quod charitatis dominicae hic tertius psalmus est, ut ex ipso numero virtus possit sanctae Trinitatis agnosci.