Latin
Part 3, Psalm 133
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 3.33.4
Unproofread scanNot analysed yet
Vers. 3. Benedicat te Dominus ex Sion, qui fecit coelum et terram. Explicata commonitione, qua dixit charitatis studio in Domini laudibus et bonis operibus permanendum, venit ad partem secundam, in qua uno versu populum benedicit, qui in unitatis constantia et dilectione Domini perseverat. Prius enim omnia pluraliter dixit, nunc autem psalmum sub singularitate conclusit; ut qui ante fideles fratres in unitate collegerat, modo illi populo jam diligenti Dominum benedictionis munera praestarentur. Quapropter si volumus esse benedicti, amor nos sanctae Trinitatis, et unitas beatae complectatur Ecclesiae. Et intende quam competenter hunc psalmum perfectus finis amplexus est; ut qui usque ad Jerusalem coelestem conscendit, benedictionem supernam loco renumerationis acceperit.