# In Psalterium Expositio 3.34.458.1-28

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, 3.34.458.1 to 3.34.458.28. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/3.34.458.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/3.34.458.1

Alleluia. Post gradalium pulcherrimam constructionem, quae usque ad illam pervenit summitatem quae in aeternum securos efficit et felices, congrue nimis ponitur, Alleluia; ut laudibus Domini sancta perfruatur Ecclesia, cui tale munus noscitur praeparatum. Quapropter sinceris mentibus alacres Alleluia dicere festinemus, ut illi sancto populo per divinam gratiam misceamur. Divisio psalmi. Per totum psalmum propheta loquitur. Primo ingressu propter nominis ejus potentiam, laudes Domino dicit esse solvendas, quia fecit quae voluit in coelo et in terra, magnalia ipsius diversa commemorans. Secundo, quoniam veritatis perfecta laus est destruere falsitatem, idolorum cultores sub irrisione redarguit. Tertio, diversos ordines admonet, ut Dominum laudare non desinant. Sic genus demonstrativum in utraque parte mirabili exsecutione completur. Expositio psalmi. Vers. 1. Laudate nomen Domini, laudate servi Dominum. Vers. 2. Qui statis in domo Domini, in atriis domus Dei nostri. Post praeteritos (sicut dictum est) psalmos, quibus ad omnium virtutum culmen divina miseratione propheta conscendit, in domo Domini stantes alloquitur, ut post collata tam ingentia beneficia laudare non desinant coeli terraeque Creatorem. Et respice praecepta ista in his duobus versibus qua distinctione creverunt. Primo dixit: Laudate nomen Domini. Et ne quibuslibet hoc putares injunctum, addidit, laudate servi Dominum, id est, qui servi ipsius estis prona voluntate devoti, et Dominum vos habere sentitis, quem nulla superstitione contemnitis. Tertio dicit; Qui statis in domo Domini, hoc est, qui perseveranti et intitubabili voluntate in ipsius sancta credulitate consistitis. Contra illos scilicet dictum, qui patientes defectum de collato subito honore ceciderunt. Sequitur, In atriis domus Dei nostri. Atrium dicitur amplissimae domus primus ingressus, ubi sibi habitantes propter expellendum frigus focos facere noscebantur; et ab atri fumi nebulosissimis globis appellata atria, quasi atra, tradit antiquitas. Et quia nullus sermo vacat, qui non aliquod mysterium continere videatur;

---

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1184/tmp1184/tmp1184.tmp1184.opp-lat1.xml.
