# In Psalterium Expositio 3.34.458.166-196

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, 3.34.458.166 to 3.34.458.196. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/3.34.458.166
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/3.34.458.166

Versus iste declarat priora illa non ad litteram debere suscipi, sed spirituali expositione sentiri. Nam terra promissionis Israelitico populo non est haereditas data, quia eam suis offensionibus amiserunt; sed sub illorum praefiguratione terra repromissionis datur sine dubio Christianis, quam aeterna pace possideant. Nam ut istam deberes advertere, repetit, haereditatem Israel populo suo. Israel enim interpretatur (sicut saepe jam dictum est) vir videns Deum. Populo suo, utique Christiano, qui ejus merebitur dici, cum praecepta ipsius salutari devotione servaverit. Vers. 13. Domine, nomen tuum in aeternum: Domine, memoriale tuum in saeculum saeculi. Post beneficia Domini laus digna consequitur. Dicit enim: Domine, nomen tuum in aeternum; quasi optemus illi quod non est, aut per nostra vota proficiat. Sed usus iste mortalium est, optare Deo quod aliter evenire nefas putetur. Sic enim dicimus: Sanctificetur nomen tuum (Matth. VI, 9); quod utique sanctum est: Adveniat regnum tuum; cujus regnum sine dubitatione venturum est. Sed ista talia cum dicimus, nostrum velle declaramus. Precatur ergo ut in humano genere semper nomen ejus debeat permanere; quatenus ab adventu Christi perenniter dici debeant utique Christiani. Sequitur, Domine, memoriale tuum in saeculum saeculi. Memoriale Domini est quidquid in Scripturis sanctis commonitione saluberrima continetur. Hoc semper in nobis permanet, cum fidelissima devotione servatur, sicut scriptum est: Coelum et terra transibunt, verba autem mea non praeteribunt (Matth. XXIV, 35). Saeculum vero saeculi (sicut saepe dictum est) diem significat sempiternum. Vers. 14. Quia judicabit Dominus populum suum: et in servis suis consolabitur. Praemissae laudis causa narratur: Quia judicabit populum suum, Hebraeum scilicet, cui praestitit magna miracula, cui prophetas suos, ne peccaret, attribuit; ad quem ipsum quoque Filium misit, ut ejus tandem aliquando scelerata duritia solveretur. Sed quia detestabili obstinatione duratus est, judicabit eum utique;

---

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1184/tmp1184/tmp1184.tmp1184.opp-lat1.xml.
