Latin
Part 3, Psalm 135
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 3.35.12
Unproofread scanNot analysed yet
Vers. 10. Qui percussit AEgyptum cum primitivis[mss. A., B. ,F. ,primogenitis] eorum, quoniam in saeculum misericordia ejus. Hactenus dicta sunt quae perse ci creaverit sancta Divinitas, nunc in secunda parte referuntur qualia in mundo per angelos servosque suae pietatis effecerit. Quae duodecima est species definitionis quam Graeci κατ έπαινον, Latini per laudem dicunt. Haec per hos duodecim versus tracta, permanet usque ad divisionem· Et quoniam historia nota est, videamus quid hic spiritualiter magis possit intelligi. Percussit AEgypti primitiva, quando saeculi istius damnavit gloriam, quae putabatur esse praecipua; nam luxus, superbia, avaritia, quasi primitiva sunt mundi. Ipsa enim primo generat pessimus venter, et velut charos filios amplectitur, dum rerum istarum cupiditate gratulatur. Haec Dominus percussit, quando a regulis suae divinitatis exclusit. Mortua enim jacent quae a vitae Auctore submota sunt.