Latin
Part 3, Psalm 135
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 3.35.21
Unproofread scanNot analysed yet
Vers. 20. Sehon regem Amorrhceorum, quoniam in saeculum misericordia ejus. Ista quidem in superiore psalmo jam videntur exposita, quae non pigebit repetere, quando ca sancta auctoritas ad salutem nostram probatur iterasse. Sehon quidem interpretatus est tentatio colorum, aliter vero arber infructuosa; Amorrhaeus exacerbationem; quae omnia videntur ad diabolum pertinere; ipse est enim arbor infructuosa, ipse exacerbatio. Sed haec in nobis Dominus occidit, quando nos ad instituta sua morum sanctitate perduxerit.