Latin
Part 3, Psalm 135
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 3.35.23
Unproofread scanNot analysed yet
Vers. 22. Et dedit terram eorum haeredilatem, quoniam in saeculum misericordia ejus. Locum tertiae narrationis ingreditur. Et quamvis historia de Hebraeis dicere videatur, tamen hoc et ad populum Christianum aptissime refertur: quoniam beatitudo illa quae illis fuerat pollicita, expulsis qui sua iniquitate ceciderunt, sanctis ac fidelibus Christianis promissae haereditatis praemia conferuntur. Meminerimus autem quod et in hac quoque divisione per quinque versus duodecima species definitionis permaneat, quam in secunda parte jam diximus.