Latin
Part 3, Psalm 135
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 3.35.25
Unproofread scanNot analysed yet
Vers. 24. Quia in humilitate nostra memor fuit nostri Dominus, quoniam in saeculum misericordia ejus. Humilitas proprie pertinet ad tempora Christiana, quae tunc latius desiderari coepit, quando eam in se Dominus Salvator ostendit. Ipse enim monstravit et humilitatis viam et patientiae disciplinam. Quapropter ille humilitatis servorum suorum memor est, qui et ejus praeceptor esse dignoscitur. Memor fuit significat sanctae incarnationis arcanum, quando adventu suo credentes liberare dignatus est.