Latin
Part 3, Psalm 135
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 3.35.27
Unproofread scanNot analysed yet
Vers. 26. Qui dat escam omni carni, quoniam in saeculum misericordia ejus. Omni carni, non tantum dc hominibus voluit intelligi, sed ot quidquid natat, quidquid volat, quidquid repit, quidquid graditur: quoniam universa ejus largitate satiantur. Nam sicut creator est omnium, ita ct pastor oDimanlium probatur esse cunctorum. Pascit etiam omnia spiritualia incorporeo cibo misericordiae suae. Nam cum generaliter indigeatur ab omnibus, ipsius munere geritur, ut universa continere atque existere comprobentur. Sive omni carni dat escam, fidelibus tantum forsitan debemus accipere, quos corpore et sanguine suo saginare dignatur.