Latin
Part 3, Psalm 135
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 3.35.29
Unproofread scanNot analysed yet
Conclusio psalmi. Mirabilis psalmus et nimia virtute profundus, qui velut stellis micantibus misericordia Domini ubique cognoscitur esse radiatus. Cujus enim virtutis sit atque potentiae in Paralipomenon ostenditur, ubi ait: Cum Dominum laudare coepissent et dicere: Confitemini Domino quoniam bonus, quoniam in aeternum misericordia ejus; implebatur domus Dei nube, ne possent sacerdotes stare et ministrare propter caliginem. Compleverat enim gloria Domini domum Dei (II Paral. V, 13, 14). Proinde quid potest a nobis simile dici, quam quod de se auctoritas cognoscitur ipsa testari? Nam licet in omnibus psalmis, si pure canantur, divinam nobis certum sit adesse praesentiam, hoc tamen evidentius creditur, quod legis auctoritate firmatur.