# In Psalterium Expositio 3.36.1

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, Part 3, Psalm 136. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/3.36.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/3.36.1

Psalmus David. Ad praeteritum morem rediit ordo titulorum. Significat enim misericordes et sanctissimos actus ad Dominum Salvatorem esse referendos. Considerandum est autem quoniam hymnus iste non a gaudentibus dicitur, sed sola dolorum compunctione cantatur. Haec autem historia, Jeremia propheta referente, completa est, quando captivitas Jerusalem Nabuchodonozor rege veniente perfecta est. Exstat enim de hac re pietatis hujus compunctissimus liber, qui quadrifario praenotatur alphabeto. Sed nos oportet spiritualiter ista suscipere, quia in figura illis, sicut dicit Apostolus (I Cor. X, 11), haec omnia certum est contigisse.

---

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1184/tmp1184/tmp1184.tmp1184.opp-lat1.xml.
