# In Psalterium Expositio 3.36.11

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, Part 3, Psalm 136. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/3.36.11
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/3.36.11

Conclusio psalmi. Completa est lamentantium psalmorum pia nimis et laudanda devotio. Supra enim in septuagesimo tertio et in septuagesimo octavo psalmis futura legitur Jerusalem deplorata captivitas; hic autem tertius ejusdem rei psalmus est, ut sacratissimo numero Trinitatis pietas devotissimae compunctionis possit offerri. Est quidem magnum charitatis genus, quod proximis jubet Dominus exhibere, si tamen in eo modo mensuraque plangatur, ut nec resurrectionis spes adimi possit, nec injuste fecisse aliquid Dominum suspicemur. Nam etsi affectuoso dolore succendimur, modestiae tamen terminum excedere non debemus. Humile quippe ac mansuetum decet esse, quod studio pietatis offertur. Nam cujus temperamenti sint justae lacrymae, testatur Dominus Christus, qui considerata fragilitate humani generis, quamvis esset suscitaturus Lazarum, flevit; ut bonus Magister et pietatem doceret, et veritatem assumptae humanitatis ostenderet (Joan. XI, 35).

---

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1184/tmp1184/tmp1184.tmp1184.opp-lat1.xml.
