# In Psalterium Expositio 3.36.3

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, Part 3, Psalm 136. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/3.36.3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/3.36.3

Expositio psalmi. Vers. 1. Super flumina Babylonis illic sedimus et flevimus, dum recordaremur tui, Sion. Nimis dulcis est recordatio patriae, quae in hostili terra probatur existere; nam quantum haec amara sentitur, tantum fit illa suavior. De loco enim peregrinationis, proprii domicilii crescit affectus. Sed quamvis propheta Israelitici populi captivitatem quae sub Assyriis contigit exponere videatur, convenit tamen ut eam spiritualiter advertere debeamus. Duas enim civitates in hoc mundo esse crebra lectione comperimus: una est Domini, quae dicitur Jerusalem, id est visio pacis. Ista hic pressuram patitur, et multis malis irruentibus sauciatur: humilis, afflicta, spem habens in illa aeternitate quae nunquam novit defectui subjacere. Econtra diaboli civitas, quae Babylonia dicitur, cujus interpretatio significat confusionem, hic florida, superba, laetissima est, quae istius saeculi vitiis tanquam magnis fluminibus irrigatur. Super ista ergo flumina sedent fideles, qui captivitatem in hoc mundo patiuntur, el suspirantes desiderio patriae suae amaras lacrymas fundunt, quoniam ad illam promissam pacem hic pervenire non praevalent. Contemplandum est autem quod non dicit, in fluminibus, sed Super flumina; nam qui adhuc in fluminibus istis sunt, peccatorum inundatione rapiuntur, qui vero super ripas alvei sedent, jam ab illis fluctibus divino sunt munere liberati. Situm quoque ipsum respice temperatum; nec erectos dicit, ut arrogantiam fugeret; nec jacentes, ut ruinam vitaret, sed sedentes in humilitate pias lacrymas supra peccatorum impia fluenta transmittere.

---

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1184/tmp1184/tmp1184.tmp1184.opp-lat1.xml.
