# In Psalterium Expositio 3.36.4

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, Part 3, Psalm 136. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/3.36.4
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/3.36.4

Vers. 2. In salicibus in medio ejus suspendimus organa nostra. Hic doloris exaggeratur acerbitas, quando delectationem suam, qua se populus poterat consolari, velut non necessaria suspendebatur arboribus. Quid enim illic agerent organa dulcia, ubi tempora vitae amaris erant lamentationibus occupata? Verum haec historia ad spiritualem intelligentiam transferatur. Salices sunt arbores supra ripas fluminis pinguissima viriditate gaudentes, quae frequenter excisis palis, atque humidae terrae reconditis, altissima radice merguntur; et fluentis necari nequeunt, quamvis copiosa irrigatione satientur. His comparantur sancti ac fideles homines, sicut Isaias dicit: Exorietur tanquam fenum in medio aqua, et tanquam salix super defluentem aquam (Isai. XLIV, 4). Talibus ergo viris organa nostra suspendimus, quando communicata gratia de Scripturarum divinarum lectione conferimus. Ipsa sunt enim nostra organa, quae et psalmodiae gratiam praestant, et alterna nos collatione laetificant. In medio ejus, Babyloniae civitatis dicit, non fluminis, quia necesse est in medio mundi sit sanctissimus Christianus, quamvis ad superna animo videatur esse translatus.

---

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1184/tmp1184/tmp1184.tmp1184.opp-lat1.xml.
