Latin
Part 3, Psalm 136
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 3.36.9
Unproofread scanNot analysed yet
Vers. 10. Filia Babylonis misera: beatus qui retribuet [ms. G. et ed. ,retribuit] tibi retributionem tuam, quam retribuisti nobis. Filia Babylonis bene caro nostra dicitur, quia confusionem nobis probatur ingerere peccatorum. Huic additum est proprium epitheton, ut misera diceretur. Quid enim miserius, quam ut res fragilis tantis ausibus insolescat, et per concupiscentias illicitas sauciet animas vulnere peccatorum? sicut dicit Apostolus: Caro concupiscit adversus spiritum (Gal. V, 17). Sed postquam de Babyloniae filia dixit, justissimam compensationem ei asserit esse reddendam; ut sicut nos luxuria concitat ad vitia, ita repressam jejuniis atque tribulationibus subditam faciamus esse virtutibus. Reddimus enim illi dignam retributionem, ut coacta faciat quod in deliciis implere dissimulat. Tales enim retributiones carni reddere beatorum est, ut quae traxit ad culpam, adjutorio Domini perducatur ad gloriam.