# In Psalterium Expositio 3.37.6

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, Part 3, Psalm 137. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/3.37.6
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/3.37.6

Vers. 5. Confiteantur tibi, Domine, omnes reget terrae, quoniam audierunt omnia verba oris tui. Venit ad secundam partem, in qua deprecatur populus beatorum ut reges terrarum in humilitate Domino confiteantur, quoniam illi omnis superbia probatur exosa. Reges terrae sunt qui corporibus suis Divinitatis munere dominantur. Nam ille rex vere non dicitur, qui vitiis servire monstratur. Quod vero addidit, omnes, specialiter religiosos ac moderatos viros designat, quando multos reges gentium videmus aut vitiis feralibus subdi, aut prava religione maculari. Addidit, quoniam audierunt omnia verba oris tui. Dicit qui reges debeant Domino confiteri, scilicet qui verba ejus audire meruerunt. Audire enim ad illos pertinet qui obedientes esse noscuntur: quoniam illos audiisse non dicimus, quos contumaces sacris jussionibus approbamus. Et considera quia se non videtur sine magno malo a devotione subducere, qui gloriam potuit ejus praedicationis audire. Intelligant ergo Judaei quanto reatu teneantur obnoxii, cujus verba non mente capere, sed tantum auribus audire maluerunt.

---

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1184/tmp1184/tmp1184.tmp1184.opp-lat1.xml.
